- POSIDIUM
- I.POSIDIUMpromontor. Capo Fagona Theveto, promontor. Bithyniae ad Propontidem in sinu Olbiano. Fanum Neptuni Melae, l. 1. c. 19. Alterum, promontor. Phthiotidis ad sinum Pagasicum inter Demetriadem et Larissam ad Meridiem, Selassis Thevete, aliis Capo Passara dicitur. Tertium, promontor. Cariae apud Miletum in Ioniae confin. cum oppido cognomine, olim Apolinis oraculô larum. Capo di Melaxo. Item portus Epiri, melius promontor. Corcyrae insul. obversum, apud Buthrotum urbem, capo Risotto ex tabulis recentiorib. Baudrando ad fauces Buthroti Sinus, nunc Capo Strovili; estque buthroto obversum.II.POSIDIUMquod Arsinoe, Ptol. Suez, vulgo oppid. Aegypti ad intimum sinus Arabici recessum. Emporium celebre, in quo solebant merces Asiaticas exponere, ut inde per Cayrum et Alexandriam Venetias perferri possent. 15. mill. pass. ab Arsinoe in Boream, et ab eo aestus maris ad 4. mill. pass. recedit, Baudrand. Ibi ariston Neptuno Pelagio aram constituit, unde loco nomen. Fuit autem is a Ptolemaeo missus, ad explorandum Arabicum Sinum, usque ad Oceanum Indicum, uti refert Diod. Siculus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.